Latin
Domino meo dilectissimo fratri et consacerdoti LEONI PROTERIUS in Domino salutem
Leo the Great, Epistolae 8-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. VIII. -His itaque confectis, illud etiam oportet attendere quod (d) errent nimium qui primi mensis initium lunaris cursus a XXVdie mensis Phamenoth, qui est XII kal. Aprilum, omnino esse constituunt,eo quod tunc initium verni temporis ab his qui hoc invenire(e)valuerunt,cum omni diligentia præfixumesse videatur. Et manifeste quidem secundum cursum solis xxv die mensis Phamenoth, qui est xi! kalendar. Aprilium, aequinoctium esse cognoscitur; sed non oportet abhocaequinoctioprimi mensis exordium juxta cursum lunae prorsus affigerc, Alioquin per omniaso1is circulo lunæ discursus coacordare 1 a debuerat. Verum quia cunctis habentibus intellectum certum est quod velocissimum lunæ motum cursus solis minine consequatur, age jam nunc breviter, Deo praestante, dubios instruamus, quod in secundum mensem nullo modo possimus excedere. Si enim in æquinoctio, id est xxv die mensis Phamenoth, qui est xn kal. Aprilium juxta cursum lunæ mensis constitueretur initium, rationis esset opinari nonnullos in secundum mensem nos posse recedere. Nunc autem, quia XIV luna primi mensis per indictionem VIII,quæ ventura est,XXII die mensis Pharmuthi,qui est xv kal. Maiar. ,invenitur,certum est quod initiumejusdem mensis primijuxtalunæ cursum nono die Pharmuthi,qui est pridie non. April. ,occurrat. Cum ergo 14 luna XXII dic mensis. Pharmuthi inveniatur, qui est xv kal. Maiar. ,Dominicum Pascha xxixdiemensis ipsius Pharmuthi qui est VIII kal. Maiar. ,celebrantes, in secundum mensem minime recedimus, cum lunam tunc XXI (a) indubitanterhabeamus. Quomodoigiturexcurremusin mensem secundum, quandoquidem initium primi mensis juxta lunae cursum, sicut paulo ante dictum est, IX die mensis Pharmuthi, qui est pridie non. April. ,existat, et XIV luna XXII die mensis ipsius, id est xv kal. Maiar. ,(b) die proveniat? Hoc autem ita declarato, certum est quod in secundum mensem nullatenusexcurramu3, xxix die mensis Pharmuthi, qui est VIII kal, Maiar. ,Dominicum Pascha celebrantes.