Latin
7.62 to 7.70
Leo the Great, Epistolae 7.62-70
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim complantati facti sumus similtudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus( Rom VI. 35); et cætera quae latius magister gentium ad commendandum sacramentum baptismatis disputavit: ut appareret ex hujus doctrinae spiritu,regenerandie filiis hominum, et in Dei filios adoptandis, illum diem (l) esse et illud tempus electum,in quo par simililudinem formamque mysterii ea quæ gerunturin membri8,bis quæ in ipso sunt capite gesta,congruerent; dum in baptismatis regula, et mors intervenit interfectione peccati, et sepulturam triduanam imitatur trina demersio, et ab aquis elevatio, resurgentis inatar est de sepulcro. Ipsa igitur operis qualitas docet celebrandae generaliter gratiæ eum esse legitimum diem in quo orta est et virtus muneris et species aclionis. Ad cujus rei confirmationem plurimum valet quod ipse Dominus Jesus Christus, postea quam resurrexit a mortuis, discipulis suis, in quibus omnes Ecclesiarum praesules docebantur,et formam et potestatem tradidit baptizandi,dicens: Euntes (a) docete omnes gentes, baptizantes Pos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). De quo utique eos etiam ante passionem potuisset instruere, nisi proprie voluisset intelligi regenerationis gratiam ex sua resurrectione cœpisse. Additur sane huic observantiae etiam Pentecostes ex ad ventu Spiritus sancti sacrata solemnitas,quæ de paschalis festi pendet articulo. Et cum ad alios dies alia festa pertineant, hæc semper ad eum diem qui resurrectione Domini est insignis occurrit:( b) porrigens quodammodo auxiHantis gratiae manum,ct eos quos a dic Paschae aut molestia infirmitatis,aut longinquitas itineris,aut navigationis difficultas interclusit, invitans, ut qui buslibet necessitatibus impediti, desiderii sui effectum dono sancti Spiritus consequantur. Ipse enim unigenitus Dei in fide credentium et in virLute operum nullam inter se et Spiritum sanctum (c) voluit esse distantiam,quia nulla est diversi tas innatura,dicens: Rogabo ego Patrem, et alium Paracletum dablt vobis, ut vobiscum sit in æternum (d) Spiritus veritatis (Joan.