Latin
7.71 to 7.90
Leo the Great, Epistolae 7.71-90
Unproofread scanNot analysed yet
xiv, i6). Et iterum: Paracletus autem Spiritus, sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret universa quæcumque dixi vobis (Ibid. ,26). Et iterum; Cum venerit ille Spiritus verilatis, ille diriget vos in omnem veritatem (Joan. XVI, i3). Cum itaque veritas Christussit, et Spiritus sanctu8,spiritus veritatis, nomenque Paracleti (e) utrique sit proprium, non dissimile est festum ubi unum est sacramentum. CAP. IV. Ex apostolico exemplo baptisma in Pentecoste celebrari. —(f) Hoc autem nos non ex nostra persuasione defendere, sed ex apostolica auctoritate servare, satis idoneo probamus exemplo, sequentes beatum opostolum Petrum, qui in ipso die quo omnem credentium numerum promissus Spiritussancti replevit adventus, trium millium (g) popuJum,sua prædicatione conversum, lavacro baptismatis consecravit. Quod sancta Scriptura, quæ apostolorum actus continet, fideli historia docet dicens: Nis auditis compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: Quid faciemus, viri fratres y Petrus vero ad illos: Pænitentiam, inquit, agile, et baptizetur MMM:- peccatoru. m vestrorum; et accipietis donum Spiritus, sancti. Vobis enim est (h) repromissio,et filiis vestris, et omnibus gui longe sunt,quoscumque advocaverit Dominus Deus nosier. Aliis eliam pluribw t'erbis testificatus est, et exhortabatur eos dicens: Salvamini a generationc ista prava. Qui ergo recepcrunt sermonem ejus, baptizati sunt, et appositæ sunt illa die anima circiter tria millia (Act. II, 37-41). 21 CAP. V. In necessitatis casu omni tempore baptizandum. —Unde quia manifestissime patet blptizandis in Ecclesia electis haec (i) duo tempora,de quibus locuti sumus, esse legitima, dilectionem vestrammonemusut nullos alios dies huicobservantiæ misceatis. Quia [Ed. Cap. VI] (j)etsi sunt alia quoque festa, quibus multa in honorem Dei reverentia deeatur, principalis tamen emaximi sacramenti custodienda nobis est(k) mystica et rationalis exceptio (l) non interdicta licentia, qua in baptismo triboendo quolibet tempore periclitantibus subvenitur.