Latin
Domino meo dilectissimo fratri et consacerdoti LEONI PROTERIUS in Domino salutem
Leo the Great, Epistolae 9-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. IX. —Cognoscant itaque per tuam sanctitatem, qui in illis partibus ambigunt, quod legitime per octavam indictionem Pascha (c) peragemus. Propterea enim scripsi, Patrum et in hoc ecclesiasticaa formulas subsequens, et exinde occasiones rei hujusi assumens. Sic namque et (d) praecessores nostri, si quando dubietas ortu est, praedicere festinabant, ut ubiqueconsonanlerageretur(e) sacra festivitas. Quod etiam nunc juxta priscam consuetudinem(f) credimus in Domino praedicari in Ecclesiis et unam fidem, unum baptisma, unam solemnitatem sacratissimam paschalem ab omnibus Christianis ubique celebrari in ChristoJesu Domino nostro, quia in ipso vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28).