Latin
Sermon 11
Leo the Great, Sermones [Attributi] 11.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. -Quia ergo temporali ejus præsentia viduati sumus, ad æternam ejus visionem tota intentione festinemus. Dicamus ei ex voce Psalmistæ: Tibi dixit cor meum: Quæsivi vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram: ne avertas facim tuam a me (Ps. XXVI, 8). Tota enim dispensatio humanitatis Christi nihil aliud intendit, nihil aliud fecit, nisi ut intentionem nostram ad superna dirigeret, et expleto tempore nostræ mortalitatis, ad manifestam visionem sui perduceret, perductos æterna vultus sui gloria satiaret. Quia, testante Apostolo, Videbimus eum sicuti est (IJoan. III, 2). Unde Psalmista: Satiabor, cum manifestabitur gloria tua (Ps. XVI, 15). Hæc sunt bona Jerusalem, quæ oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit: quæ præparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Hæc bona quantum poterat in ænigmate contuebatur Psalmista cum diceret: Quid enim mihi est in cœlo, et a te quid volui super terram (Ps. LXXII, 25)? Admirando dicebat: Quid mihi est in cœlo, etc. ? quia cœlestis gloriæ magnitudinem, nec dicendo explicare, nec cogitando sufficiebat comprehendere.