Latin
Sermon 11
Leo the Great, Sermones [Attributi] 11.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. -Hæc ergo esuriamus, hæc sitiamus, quoniam ad hoc Pontifex summus pro nobis præcursor in vera sancta sanctorum, ad dexteram scilicet Patris, ascendit, ut spem membrorum suorum confirmaret, eo secuturam gregis humilitatem, quo suum credit præcessisse postorem. Sic enim ipse Dominus promittit discipulis: Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilæ (Luc. XVII, 37). Aquilas vocat sanctos qui cupiunt dissolvi et esse cum Christo (Philip. I, 23). Fertur enim natura esse aquilarum ultra mare odoratu suo cadavera sentire, et eo celeri volatu suo ad saturandam esuriem suam festinare. Hæc ergo esuries aquilarum desiderium sa netarum significat animarum, quæ caput suum extra munditurbines in summa quiete locatum fidei naribus sitientes [An. sentintes], spei volatu præsentiæ Conditoris vellent assistere, et satietate vultus ejus sine fine gaudere. Hæc quippe hujus solemnitatis est ratio, ut interim eum quasi geminis virtutum alis, charitatis scilicet et spei, subsequamur; ut cum tradiderit regnum Deo et Patri (I Cor. XV, 24), cum eo sine fine regnemus.