Latin
Sermon 11
Leo the Great, Sermones [Attributi] 11.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IV. -Igitur secundum quod hortatur Psalmista, quia Dominus regnavit, exsultet terra (Ps. XCVI, 1), id est Ecclesia; exsultet in fide, quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram, nimis exaltatus es super omnes deos (Ibid. ,9). Exultet in spe, quoniam replebimur in bonis domus tuæ. Exclamemus ex medullis cordis cum Apostolo: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia? an fames, an nuditas, an gladius (Rom. VIII, 35)? Cum enim de spe perduxerit nos ad speciem, erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Ipse cibus et potus, ipse vestitus, et omnia quæ honeste cogitari et desiderari possunt ab omnibus. Hoc donativum Christi milites concupiscant, et militiam suam non deserant, donec hæreditatem immarcescibilem ab imperatore suo completo agone percipiant.