Latin
Sermon 13
Leo the Great, Sermones [Attributi] 13.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —(d) Hujus denique spiritus tanto virtutum munere claruit, ut sacri ministerii fultus officio, qui Filium Dei Dominum nostrum secuturus esset in passione, ejusdem Christi calicem credentibus prius ministraret in salutem. Cujus haustu feliciter mente ebriatus, rabidi hostis atque in Christum sævientis insaniam interritus adiit, modestus sustinuit, securus irrisit, sciens paratus esse ut resisteret, nee sciens elatus esse (e) quo vinceret: quia cujus amore spiritalibus armis præmunitus resistebat, ejus adjutorio quidquid pœnarum in illum furentis ira excogitabat,insuperabilis fortiter patiendo vincebat. Ideo hunc non laminæ ignitæ sartaginis, non equulei, non ungulæ ferreæque manus, non vires pavendæ cædentium, nec dolor scissorum membrorum, non foci fragor et strepentis in patentibus visceribus salis injectio, Daciani quiverunt aliquatenus subdere jussioni. Sed dum in tantum ejus vecordiæ tumor excresceret, ut tantis passionum subactum doloribus aut vicisse aut interemisse se lætabundus extolleret, suscepta spe frustratus, unde victor visus est apparere, inde victus compulsus est erubeseere: quoniam quo Dei martyr duriori urgebatur pœna, eo ampliori confessionis exultabat constantia. (f) Unde ipsius passionis vel ultima pervidere, seu memorari, fratres, evidentius placet: quatenus animadvertat sanctitas vestra quo diabolus (g) suum perduxerit dolis ministrum, vel quomodo Christus suum in finem usque servaverit famulum.