Latin
Sermon 13
Leo the Great, Sermones [Attributi] 13.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. III. —Ex quo illud sane erat mirabile, quia quantum iste extrinsecus multiplici pœnarum genere contritus aretabatur, tantum intrinsecus exsultante interiori homine dilatabatur; quantumque ille exterius jactantia temporalis potentiæ; (h) inflabatur, tantum interius despici se perpendens, interiori vexatus homine præfocabatur. Contemni se videns sæviebat, nec in quem jam vindictam inferret inveniebat. Videbat namque desævientium manus carnificum plus in eo invenire vulneris quam corporis, solumque vigentem (i) spiritum eo stultitiam expobrare suam, quo provocabat veritatis norma. Qua propter credens quod causam confusionis averteret, si personam quæ se spreverat absentaret, minusque Dacianus erubesceret si Vincentium populus non videret, jussit eum a publico removeri. Sed ne sic quidem careret supplicio (j) contusa qua jacebat testa substernitur: ut vis acuminis concisam molem superjecti corporis plus discinderet, atque reddita tormentis membra quæ secarent obvia susciperent (k) fragmenta.