Latin
Sermon 13
Leo the Great, Sermones [Attributi] 13.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IV. —Fallitur tamen vincendi opinione cæca crudelitas. : Nam divina bonitas dilectum suum amplius in confessione comitata infert novam tenebris lucem, et tabernaculum splendidum obscurum reddit ergastulum. Fovebat laceros artus medica Dei manus, et venustiori pristinæ sanitatis augmento fossi lateris damna supplebat. Insolita igitur hujus luminis claritate perculsi, obstupuere custodes, quin et vocem angelis hymnum Deo concinentibus, mens pallidi janitoris expavit. (a) Currit exanimis minister ad præsidem, quem gravius relatio nuntii quam ictus erat percussura gladii: et cum non posset ex magnitudine rei tacere quod viderat, tremor, judicem occupat, dolor lacerat, furor inflammat; et ne in pœnis vincens Vincentius gloriam obtineret martyrii, Citius, inquit Dacianus, producatur e carcere, ne dum insistimus rebellem punire, videamur eum potius victoria coronare. Profertur itaque ex illo tetri carceris barathro, cœlesti quidem gratia pulchrior, et si adhuc esset passurus, robustior. Sed ubi desiderium ad regni vocationem tendentis nullo pœnarum vel mortis genere frangendum intelligit, ac blandiori cum requie confoveri: scilicet, ut si amoto paululum carnifice, animam quietus exhalaret, diceretur non esse occisus, sed mortuus: quasi non eum pœna peremerit, cum quo et pœna simul perierit.