Latin
Sermon 16
Leo the Great, Sermones [Attributi] 16.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. -Duorum sanctorum apostolorum Petri et Pauli,fratres charissimi, hodie celebramus natalem; quorum sonus et prædicatio pervenit in omnem orbem terrarum. Ita eorum passo celebratur ab Oriente usque ad Occidentem, quoniam pro Rege passi sunt cœli et terræ. Meruit civitas Romanorum, ubi sunt constitutæ memoriæ apostolorum. Oportuit enim ibi esse prædicatores regni cœlorum, ubi constitutum est regnum Romanorum, ut diversæ gentes venientes honorificent memoriam piscatorum. Euntibus enim ab beatum Petrum apostolum, qui noverunt, ibi est constituta memoria Adriani imperatoris, miræ magnitudinis et pulchritudinis templum constructum; numquid potest ab aliquo dici: Intremus ad memoriam imperatoris? Ergo præteritur memoria imperatoris, et festinatur ad memoriam piscatoris. Boni piscatores facti, qui erant piscatores nati. Piscatores piscium facti sunt piscatores hominum, Domino Christo dicente: Venite post me: faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 19) Artem vobis non muto: genus piscium muto. Extrahebatis de mari vivos ad mortem; nunc extrahetis de sæculo mortuos ad salutem.