Latin
Sermon 16
Leo the Great, Sermones [Attributi] 16.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. -Unus erat piscator et alius persecutor. Quantum meruerunt persecutores et piscatores, ut fierent prædicatores? Primus in ordine apostolorum electus est Petrus; novissimus in ordine apostolo rum est Paulus, sicut ipse de se testatur dicens: Ego enim sum minimus omnium apostolorum (Rom. XV, 9). Qui elegit primum, ipse elegit et novissimum, ut simul pateretur primus et novissimus. Bona passio, quæ nunc cohæret laudi. Bonum certamen, quod perfecit martyrium. Sciebant apostoli ad quam prætendebant coronam, quam acceperunt Petrus et Paulus in urbe Roma. Dixerit enim Dominus in Evangelio: Qui reliquerit patrem aut matrem, uxorem vel filios, et omnia quæ possidebit (Matth. XIX, 29), aut qui perdiderit animam suam propter me in hoc mundo, in vitam æternam custodiet eam (Matth. X, 39).