Latin
Sermon 17
Leo the Great, Sermones [Attributi] 17.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Gemina hodiernæ festivitatis, fratres charissimi, renovantur gaudia, dum annua doctoris mundi percolimus natalitia. Unde exsultantes in Domino, et immensas ejus ineffabili majestati referentes laudes, ingenti lætitia gratulemur. Et nimirum affluentissima jucunditate lætari oportet: quia quoties sanctorum memoria celebratur, (a) nimio fidelium mentes gaudio replentur, et spiritualibus admodum profectibus illustrantur ibid quod eorum præsentia adesse non ambigitur. Convenientibus ergo nobis, charissimi, huic (b) sanctissimæ aulæ, eumdem in medio nostrum egregium præducatirem assistere, et spirituali atque invisibili quodam modo pariter nobiscum in hac ejus celeberrima solemnitate credimus gratulari. Et ideo nulla debet, dilectissimi, quemquam Christianorum ad occurrendum huic venerandæ Ecclesiæ, ubi sanctum ejus quiescit corpus, desidia irretire (c) corporis. Præcipue autem cunctos Romanæ, urbis et finitimis commorantes regionibus, duantocius accelerare præ omnibus congruit. Quoniam si universi de extremis mundi partibus neque austeritatem acerrimi itineris, neque prolixitatis terræ spatia metuentes, eo quo valent tempore apostolorum devote se præsentari inhiant ad limina, quid Romani cives excusationis (d) proferre possunt in eoquod præsentialiter assistentes dissimulant saltem eorum occurrere festivitati, dum se eorumdem apostolorum precibus, defensione tueri noscuntur et ope?