Latin
Sermon 17
Leo the Great, Sermones [Attributi] 17.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. -Hesterno quippe (e) die quo ipsi apostolorum principes martyrio sunt (f) coronati, devotissimo affectu in ecclesiam B. apostoli Petri pro- perantes, ejus celebravimus solemnitatem. Etenim oportebat ut ejus qui principatum meruit adipisci apostolatus, prius celebraretur festivitas. Hodie vero doctoris gentium et mundi totius illuminatoris natalitia colimus. Nam licet pariter ambomartyrii bravium sumpserint, propter confluentis tamen populi frequentiam in alium diem (g) B. apostoli Pauli inerat ratio solemnitatis transferendæ, ut sicut in B. Petri aula unuversa convenit multitudo, ita in ejus (h) coapostoli ecclesia eadem pariter annexa conflueret populi congregatio, æqualisque omnibus inesset lætandi devotio. Sed ecce plures aut (i) desidiis aut sæcularibus dedidi curis, ad hanc distulerunt præstantissimi B. Pauli apostoli advenire aulam. Quapropter, fratres charissimi, abjicienda est omnis mundanæ cogitationis (j) cura, et temporalis lucri desideria respuenda, eoque omnes quo valemus annisu ad celebrandam sanctorum memoriam, maxime beatorum Petri et Pauli apostolorum principum natalitia concurrentes, in amborum ecclesias devote pariter congregati conveniamus, ut sicut pares eos (k) honorum infulis divina illustravit dignatio, ita (l) similes himana habeat in solemnitatibus devotio.