Latin
Sermon 19
Leo the Great, Sermones [Attributi] 19.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. -Sed hæc (c) ad fructuosam recolenda sunt aurium voluptatem. Inflat scientia (I Cor. VIII, 1), nisi ædificet obedientia: gravant audita, nisi suscipiantur imitanda. Nec enim quia cossavit persecutor et tortor, quia (d) omnes jam Deo militant potestates, desunt Christianis, quas superent, passiones, Fili, inquit, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1); et Apostolus dicit: Quicumque in Christo pie volunt vivere, persecutionem patiuntur propter justitiam (II Tim. III, 12). Qui ero putas quievisse persecutionem, et nullum tibi cum hostibus esse conflictum, intemum cordis tui scrutare secretum, et omnes (e) recessus animæ tuæ diligens explorator ingredere; et vide si nulla te impugnat adversitas, si nullus tyrannus vult in mentis tuæ arce dominari. Noli cum avaritia pacem firmare, et iniquorum quæstuum incrementa contemne. Superbiæ concordiam nega, et magis time in gloriam suscipi quam in humilitate calcari. (f) Dissociare ab ira, nee dolorem inflammet invidiæ cupido vindictæ. Renuntia voluptati, avertere ab immunditia, pelle luxuriam, fuge iniquitatem, (g) obnitere falsitati; et cum videris te multiplicem habere pugnam, tu quoque, imitator martyrum, numerosam quære victoriam. Toties enim peccatis morimur,quoties in nobis peccata moriuntur et pretiosa in conspectu Domini etiam ista mors sanctorum ejus (Ps. CXV, 15), ubi homo occiditur mundo, (h) non interitu sensuum, sed fine vitiorum.