Latin
Sermon 19
Leo the Great, Sermones [Attributi] 19.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAp. III. —Si ergo, charissimi, non ducitis cum infidelibus jugum (II Cor. VI, 14). si peccatores esse desistitis, et nullis carnalium cupiditatem tentationibus (i) ceditis, solemnem hanc diem legitime celebratis; et non solum martyres ac martyrum matrem, sed etiam (j) illius memoriam justo honore veneramini, qui hoc die antiquam festivitatem hujus loci consecratione geminavit; magnificus quidem stuctor parietum, sed magnificentior ædificator animarum, ultra ævi sui terminos opera pietatis extendens, ut (k) utililatibus institutionum ejus etiam in ipso frueretur devota posteritas, et habitando quod condidit et faciendo quod docuit.