Latin
Sermon 2
Leo the Great, Sermones [Attributi] 2.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Salvator noster,dilectissimi, hodie natus est, gaudeamus:ncque enim locum oportet esse tristitiæ. ,ubi natalis est gaudiorum. Adomnesitaque gaudium istud pertinet,quiaChristu8omnibus venit. Nullus ergo se lætitiæ diei hujus arbitretur alienum. Si sanctus est quis gaudeat,quia accipiet remunerationem. Si peccator est gaudeat, quia invitatur ad veniam. Si centilis est audeat, quia admittitur ad salutem. Carnejn humani generis pro nobis Deus assumpsit. Si ipsi nos alienos a Christo non faciamus, jam in Christo sumus. Agnoscamus ergo r, demptionem nostram, agnoscamus salutem nostram. Ipse se alienumaconsortio Christi efficit, qui se esse In corpore Christi denegaverit. Sed illud, dilectissimi, quod secundum ScripVuras, quae lectae sunt, hodie Dominum natum esse cognoscimus,videamus; quomodo in fine sæculi natus sit,qui creator est saeculorum: Ipse enim dixit et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Ps. CXLVIII, 6).