Latin
Sermon 2
Leo the Great, Sermones [Attributi] 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. -Christus crgo Salvator noster,dilectissimi, homo et Deus creditur: Deus ex Patre, homo de matre; Deus ex deitate, corporeus ex carne; et ideo Deus ante sæcula,homo post saecula; Deusante initia, homo inter extrema, qui in principio creavit per majestatem, hodie venit salvare pcr carnem, Creatio hominum, prima potentia fuit; salvatio secunda pietas. Benignitatis motus afTectu Dominus voluit ut nobis redaeret misericordiaquidquid abstulerat offensa. Descendit ergo ille ut nos ascenderemus, coelestia submisit ut terrestria sublevaret, fecit se hominis participem ut hominem facoretDei esse consortem; factus,sicut per Apostolum audistis, ex muliere factus sub lege (Galat. iv, 4). Sed nemo cum mulierem audit matrem Domini, de nominis offensione moveatur. Virgo concepit ex Spiritu sancto, sed mulier nominatur ex sexu. Et ideo evangelista, qui lectus est, virginem; apostolus autem mulierem nuncupavit: ut omnes in partu Virginis omnipotentiam agnoscerent Divinitatis; in appellatione autem mulieris, nomen conditionis audirent.