Latin
Sermon 20
Leo the Great, Sermones [Attributi] 20.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Hodie, fratres charissimi, solemniter colimus diem illius scilicet qui cum Patre omnia gubernans,condidit omnem diem; Verbum,inquam quod in principio dixit: Fiat lux, et facta est lux (Gen. I, 3). Ipsius caro hodie in monte clarificata est, ut pote textus narrat evangelicus. In monte ante duos vates tresque discipulos transfiguratus est Dominus; scilicet ut nobis spem suæ Divinitatis donaret, suam præ nive faciem candicam eis voluit demonstrare. Si quis vero hos noscere voluerit vates, currat ad evangelistarum sublimissimas voces. Verum si cuilibet Lucas a duobus superioribus dissentire videtur, propter quod non post dies sex, sed post dies octo hanc Domini claritatem ostensam fuisse perhibet (Luc. IX, 28 ). grammaticorum currat ad tropum. Est nempe apud eos tropus, qui syllepsis dicitur, ubi pro uno multi, et pro multis unus comprehenditur, atque totum pro parte. et pars pro toto accipitur; sciatque Lucam nihilominus tropice descripsisse diem quando promissum est; atque illumm quando completum est, in suo Evangelio comprehendisse. Videlicet quando Dominus hoc promiserat, vespere erat; et cum transfiguratus est, mane nihilominus apparebat. Matthæus vero et Marcus prætermittentes dies promissionis et transfigurationis, solummodo integros sex medios maluerunt tradere recordationi perpetuæ.