Latin
Sermon 19
Leo the Great, Sermones [Attributi] 19.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IV. —Omnia ergo, dilectissimi, quæ oculis cernitis, mente meministis, (l) ad profectum vestrum ædificationis assumite, et ita unusquisque vestrum præparato a majoribus utatur habitaculo, ut in seipso meminerit templum Dei esse fundatum. Nihil structuræ suæ pravum,nihil(m)supponat infirindissolubilem connexionem crescat in Dominici corporis unitatem: auxiliante (n) ipso angulari lapide Deo et Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.