Latin
Sermon 6
Leo the Great, Sermones [Attributi] 6.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Christiana? spei,dilectissimi, vera ratio et principalis causa crux Christi est: quæ. licetJudæis sit scandalum,gentibus autem stultitia (l tor. xl,23),quod indignum eis videbatur Dei Filium tantas pro salute mundi pati injurias,nobis tamen Dei virtus cst,qua nos credimus liberatos,et Dei sapientia,qua nos credimus? t intelligimus, immo cognoscimus a Dco manentes [Forte deest esse] in opere mandatorum osus. Unde summum hoc et potissimum divinao mi serisordiæ sacramentum semperquidem est in cordibus nostris cum omni dignitate retinendum, sed maxime cum recursus passionis Domini celebratur. Nobisquc nihil, quod pro nobis humiliter atque sublimiter gestum est in Dei Filio, aut secundum hominem impossibile,aut secundum se videbatur indignum. Totum hoc veraciter credamus et veneremur, nec cum impiis Judaeis pro bcandato, nec cum gentilibus incredulis pro stultitia condemnemus. Justus enim et misericors Deus,qui nas condidit ac redemit,cum nos mortui eramus per peccatum, voluit ad redemptionem nostram, suam exercere Divinitatis potentiam. Sed etiam humana hac fieri passione voluit cum potentia dignitatis, ut homo perditus per hominem liberaretur. t