Latin
Sermon 6
Leo the Great, Sermones [Attributi] 6.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Sic ergo medicina ægris, reconciliatio reis,sic redemptio est impensa capitivis,ut condemnationis humanae justa sententia justo liberationis opere solveretur. Nam si pro peccatoribus sola se opponeret Deitas, non tam ratione diabolum vinceret quam potestate. Admisit ergo Filius Dei impias manus ad interficiendum se oorpore,ut mortem æternam perimet in omni humano genere, et ad aeternam immortalitatem et beatitudinem atque angelorum consortium gloriose producet ipsum genus humanum, In omnibus autem quae illi Judeorum insania contumeliose et procaciter inlerebat, nostra diluebantur peccata, nostræ expiabantur offensæ: quia natura humana,quæ rea per peccatum fuerat alque captiva, in Christo innocens patiebatur, et libera ab omni cutpa,ut peccata tolleret, et omnibus in se credentibus veniam delictorum per pænitentiam tribueret et confessionem.