Latin
Sermon 7
Leo the Great, Sermones [Attributi] 7.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. IV. —Non vidisti Dominum, nec Deum intelligere voluisti. Nesciebas, o Israel, quoniam hic cst Primogenitus Dei, qui ante luciferum genitus est (Ps. CIX, 3)? Hic fuit qui te in jEgyptum pet duxit, atque ibi te conservans alimentum exhibuit. Hic est qui ad te transmissus est, qui parentes tuos curavit, qui mortuos suscitavit. Hic est in quem inique gessisti, quem trucidasti. Hic est quem vendidisti. Idcirco, o Israel, quia supra Dominum non contremuisti, impugnatus ab hostibus contremuisti; super Dominum non formidasti,super Dominum non ejulasti, super mortuos filios ejulasti. Quia dereliquisti Dominum, nec invenieris ab eo. Allisisti Dominum. et tu quoque ad terram allideris. Et tu quidem jaces in terr; ille autem surgens a mortuis transvectus est ad altitudinem caeli. Nunc ergo venile, universae familiae hominum, qui estis commixti delictis, et remissionem accipite peccatorum. Ego enim sum vestra remissio, ego Pascha salutis, ego Agnus qui pro vobis sum jugulatus, ego vestra redemptio, ego vita, ego vestra sum salus, ego vestra sum resurrectio, ego vester sum Rex. Ego resuscitabo per dexteram meam. Hic est Dominus noster, qui fecit caelum et terram, qui in ligno suspensus est, qui in terra sepultus, qui surrexit a mortuis, ascendit ad excelsa coelorum; qui vivit et regnat cum Patre -et Spiritu sancto in secula saeculorum. Amen.