Latin
Sermon 8
Leo the Great, Sermones [Attributi] 8.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. I. —Licet omnes solemnitates, dilectissimi, quæ in Ecclesiis pro Dei honore celebrantur, sanctæ sint atque venerabiles, tamen hodierna Dominicæ resurrectionis dies peculiarem festivitatem habet. Ideo utique quia omnes alii dies viventium in se tantum continentgaudium, hæc etiam lætitiam defunctorum. Communis est ergo (a) infernis simul et supernis ista festivitas: quia resurgens a mortuis Dominus et illic festivitatem dedit ubi mortem vicit, et isthic ubi victor (b) a morte remeavit; et ideo (c) Psalmista bene de hac particulariter die dicit: Hæc est dies quam fecit Dominus, exsultemus et lætemur in ca (Ps. CXVII. 54). (d) Annuntians enim Dominicam resurrectionem, non supernis tantum, sed etiam infernis diem salutiferæ exsultationis (e) indixit quia descendente in tenebrosam inferorum caliginem Domino, etiam tunc illic absque dubio dies splendidissimus fuit, ubi Salvator illuxit. Unde pulchre evangelista qui (f) lectus est, Et lux, inquit, in tenebris lucetn et tenebræ eam non comprebenderunt (Joan. I, 5): quia licet in tenebras Dominus descenderit, tenebrarum tamen obscura non sensit. Tenuit in illo noctis horrore inviolabilem majestatis suæ splendorem (g) lux sempiternæ naturæ; ac si non lux a nocte, sed nox a luce superata est.