Latin
Sermon 8
Leo the Great, Sermones [Attributi] 8.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. II. —Lætemur ergo, dilectissimi, et. exsultemus in Domino. Hodie enim nobis a Domino data est lux salutis, secundum illud quod (h) idem psalmista in consequentibus ait: Deus Dominus et illuxit nobis (Ps. CXVII, 27). (i) Et quod adhuc additur: Constituite diem solemnem in frequentationibus usque ad cornu altaris; (j) completum etiam hodie in Ecclesia Dei video. Nam cum usque ad cornu altaris religiosis conventibus (k) plena sit, ipsam Scripturam sanctæ Ecclesiæ plenitudo complevit. Dies ergo (l) hic, dilectissimi, dies est resurrectionis et vitæ. (m) Reddit eum per Quadragesimam gratiorem delectabilior fidei gratulatio: quia ad tristitiam reorum (n) juncti sunt dies remissionum, ut patientiam utique statim remuneratio consequatur, secundum illud: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent (Ps. CXXV, 5). Quicumque ergo seminastis in lacrymis, capite præmia exsultationis. (o) Sciat se unusquisque, quo majora seminavit semina fletuum, majores fructus capere gaudiorum. Species ergo futurarum beatitudinum jam (p) in præsentibus continetur. (q) Siert enim nunc est relaxatio. post districtionem, sic in futuro erit requies post laborem.