Latin
1.1.3 to 1.1.4
Leo the Great, Sermones de Quadragesima 1.1.3-4
Not analysed yet
[3] Accedentes ergo, dilectissimi, ad Quadragesimae initium, id est, ad diligentiorem Domini servitutem, quia quasi ad quemdam agonem sancti operis introimus, ad pugnas tentationum animas praeparemus; et intelligamus quanto studiosiores pro nostra salute fuerimus, tanto nos vehementius ab adversariis impetendos. Sed fortior est qui in nobis est quam qui adversum nos est, et per ipsum validi sumus, in cujus virtute confidimus: quia ob hoc Dominus se tentari a tentatore permisit, ut cujus munimur auxilio, ejusdem erudiremur exemplo. Vicit enim adversarium, ut audistis, testimoniis legis, non potestate virtutis; ut hoc ipso et hominem plus honoraret, et adversarium plus puniret, cum hostis generis humani non quasi a Deo jam, sed quasi ab homine vinceretur. Pugnavit ergo ille tunc, ut et nos postea pugnaremus; vicit ille, ut et nos similiter vinceremus. Nulla sunt enim, dilectissimi, sine tentationum experimentis opera virtutis, nulla sine probationibus fides, nullum sine hoste certamen, nulla sine congressione victoria. Vita haec nostra in medio insidiarum, in medio praeliorum est. Si nolumus decipi, vigilandum est; si volumus superare, pugnandum est. Et ideo sapientissimus Salomon, Fili, inquit, accedens ad servitutem Dei, praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1). Vir enim sapientia Dei plenus, sciens studium religionis laborem habere certaminis, cum praevideret pugnae periculum, ante admonuit pugnaturum: ne forte si ad ignorantem tentator accederet, imparatum citius vulneraret. [4] Nos itaque, dilectissimi, qui divinis eruditionibus instituti, ad agonem praesentis certaminis scienter accedimus, audiamus dicentem Apostolum: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae, in coelestibus (Ephes. VI, 12); et non ignoremus quod hi hostes nostri contra se geri omnia sentiunt, quaecumque nos pro nostra salute agere tentamus; et hoc ipso quod boni aliquid appetimus, adversarios provocamus. Haec enim inter nos atque illos per diabolicae invidiae fomitem inveterata dissensio est, ut quia illi ab his bonis exciderunt, ad quae nos Deo auxiliante provehimur, nostris justificationibus torqueantur. Si ergo nos erigimur, illi corruunt; si nos convalescimus, illi infirmantur. Remedia nostra plagae ipsorum sunt, quia curatione nostrorum vulnerum vulnerantur. State ergo, dilectissimi, ut Apostolus ait, succincti lumbos mentis vestrae in veritate, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela maligni ignea exstinguere, et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 14). Videte, dilectissimi, quam potentibus nos telis, quam insuperabilibus munimentis dux multis insignis triumphis, et invictus Christianae militiae magister armaverit. Succinxit lumbos balteo castitatis, calceavit pedes vinculis pacis: quia et discinctus miles cito ab impudicitiae incentore vincitur, et non calceatus facile a serpente mordetur. Scutum fidei ad protectionem totius corporis dedit, capiti galeam salutis imposuit, dexteram gladio, id est verbo veritatis, instruxit: ut spiritalis praeliator non solum sit tutus a vulnere, sed et repugnantem valeat vulnerare.