Latin
1.1.5 to 1.1.6
Leo the Great, Sermones de Quadragesima 1.1.5-6
Not analysed yet
[5] His igitur, dilectissimi, freti armis, impigre atque intrepide propositum nobis certamen ineamus: ut in isto jejuniorum stadio, non eo tantum simus fine contenti, ut solam ciborum abstinentiam putemus esse sectandam. Parum enim est si carnis substantia tenuatur, et animae fortitudo non alitur. Afflicto paululum exteriore homine, reficiatur interior; et subtracta carni saturitate corporea, spiritalibus mens deliciis roboretur. Circumspiciat se omnis anima Christiana, et severo examine cordis sui interna discutiat. Videat ne quid ibi discordiae inhaeserit, ne quid cupiditatis insederit. Castitas incontinentiam procul pellat, tenebras simulationis lux abigat veritatis. Detumescat superbia, resipiscat iracundia, comminuantur jacula noxarum, et obtrectatio linguae frenetur. Cessent vindictae, et oblivioni mandentur injuriae. Omnis postremo plantatio quam non plantavit Pater coelestis, radicitus auferatur (Matth. XV, 13). Tunc enim in nobis bene virtutum semina nutriuntur, quando de agro cordis nostri omne germen externum evellitur. Si quis ergo in quempiam ita cupiditate ultionis exarsit, ut eum aut carceri tradiderit aut vinculis illigaverit, absolutionem non solum insontis, sed etiam ejus qui poena dignus videtur acceleret: ut illa Dominicae orationis regula fidenter utatur, dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. (Matth. VI, 12). Quam partem petitionum ita Dominus speciali insinuatione commendat, quasi totius orationis effectus in hac conditione consistat: Si enim, inquit, dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et Pater vester vobis, qui in coelis est. Si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra (Ibid. 14). [6] Proinde, dilectissimi, memores infirmitatis nostrae, quia facile in quaelibet delicta prolabimur, hoc potissimum remedium, et istam efficacissimam vulnerum nostrorum curationem nullatenus negligamus. Remittamus, ut remittatur nobis; demus veniam, quam rogamus; et non studeamus vindicari, qui nobis precamur ignosci. Pauperum gemitus surdo non transeamus auditu, et misericordiam indigentibus prompta benignitate praestemus, ut misericordiam in judicio mereamur invenire. Ad quam perfectionem qui studium suum gratia Dei adjutus intenderit, hic sanctum jejunium fideliter peraget (I Cor. V, 8), hic a fermento malitiae veteris alienus, in azymis sinceritatis et veritatis ad beatum Pascha perveniet, et per novitatem vitae digne laetabitur in sacramento reformationis humanae: per Christum Dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.