Latin
MEMMMI
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 100
Unproofread scanNot analysed yet
2 Fsge versus osculum placidè trahe, quae gruino, aut coruino rostro prehensa educatur. Quòd si parumper vulnus ampliare oporteat, per costarum longitudinem sectionem facias, non maiorem tamen, quàm glandis exitus requirat. Hîc autem est modus aucupandae glandis, &in pectore, &in inferiori ventre, si contingat non (vt imperiti quidam faciunt) qui sedente aegro, recto specillo, aut quouis modo, vel sine arte flexo, glandem venantur, tur, vltro, citróque per pectoris, ventrisque cauum illud nulla experientia, nullaque industria vagum ducentes, ducta igitur glande; ac sanguine (si fuerit) (exit autem sanguis, nisi congelatus sit, sine labore, ac sola vulneris inclinatione) vulnus hoc vnguento curabis: Recipe olei rosati omphacitis 3. 1ij.