Latin
MEMMMI
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 101
Unproofread scanNot analysed yet
terebinthinae 3. j. pulueris praecipitati 3. i1ij. omnibus inuicem bene mistis clauus intingatur. Hoc autem primis duobus diebus satisfaciet, non vltrà. At, quod silentio praetereundum non est, cùm in hoc plures errent praecipuè qui anatomen ignorant, sit clauus ex panno mollissimo, non magnus, ne premendo liberum transpirationis motum impediat: nec longus, ne pulmo suo continuo motu, ac carnis mollitie illum perfricando exulceretur. Satis igitur superque erit, si lor gitudine pleuram attingat, magnitudine quam tum osculum, ad pus (si fiat) vel sanguinem (si intus remanserit) educendum, patens conseruet: supra autem more emplastri, donec pus apparere liberè incoeperit, misturam applicabis ex ouorum albo, rosaceo omphacitide, &bolo armena, vice huius (vulnere coctionem indicante) vel barbarum, vel ex chal citide confecta emplastra, superpones, clauos verò à secunda die hoc medicamento inunges. Recipe butyri recentis 3. ij. mellis rosati 3. ß. terebinthinae, vel glutinis albotin 3. iij. aloes, farinae hordei, pulueris ireos, an. 3. j.