Latin
MEMMMI
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 102
Unproofread scanNot analysed yet
misce. Elapsis octo diebus butyrum amoue, &mellis dosim dupla. Intra thoracem, si san guis coactus sit, vel pus colligatur, metrenchite iniici poterit, vel mulsa simplex, vel in qua sint cocta liquiritia, caricę, &passae vuę, In hyeme addito aliquid praxij, vel minoris centaurij, vel lupinorum. Sed praeter haec &vulnus quandoque non penetrare à principio videmus, quod succedentibus diebus transpirabile sit, quoniam putrescit interior membrana; si contusa sit: at diuerso modo à supradicto non curatur, nisi quòd in hoc clauus penetrans imponi non debet, sed ocyssimè quantum fieri potest, ad incarnationem, &cutis regenerationem properandum est. Non enim ex hoc sanguinis vel puris à thoracis cauo aliquid educere speramus. Secus autem vbi à principio peruaserit. Atqui neque omnino vacat periculo, sed medium est inter hoc &illud, quod carnosam partem tantùm sine penetratione infestat. Caeterùm prouidere ne ingrauescat sanabilis affectus, non parua res est. Porrò prouidendi ingenia artifici mediocriter exercitato, statim se exhibent, cùm causas praenouerit. Sunt autem magna ex parte fluxiones, quae tantò plus molestae fiunt, quantò repletius, vel mali succi patientis corpus inuenerint, ac iterum inualescunt magis, si extrinsecarum causarum aliqua, vel aliquae in eorum fauorem intendant, vt puta immoderatus motus, inordinatum ac malum victus regimen, &caetera similia, quę sub iis sunt.