Latin
MEMMMI
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 108
Unproofread scanNot analysed yet
Ab eo verò; qui inter tertiam &quartam est, facillimè expurgatur, &non multi periculi. At media est etiam purgationis facilitate, quae inter quartam &quintam fit, &minoris periculi: quapropter semper inter has duas sectionem &feci, &fieri iussis vt plurimum cum foelici successu. Sedeat igitur aeger super cathedram, &inclinet aliquantulum versus sanam partem: vel si imbecillis sit, stratus super lectum sanam partem reponat, &è directo sub axilla, vbi ferè cubitus cadit, nouacula bene scindente secentur mu sculi intercostales inter iam dictas costas, &cùm ad pleuram perueneris, leuiore manu illam seces, ne nouacula impetuosè inuento vacuo septum transuersum exulceret, sat erit osculum facere, quantum oliuae folium intrare possit: quo facto, aeger in partem hanc paululum inclinet, quò vel sanguis, vel pus exire valeant, ne tamen in totum educantur, sed paulatim in sex, vel octo diebus, vel quindecim, si contenta in multa copia existant, quibus diebus metrenchite mulsa tem peratè calida iniiciatur, laueturque, in qua hyssopum, prassium, caricas, passas vuas, si velis, coquere poteris, si valentius, vel exiccare, vel calfacere velis.