Latin
MEMMMI
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 109
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm vbi neutrum horum desideratur, sola mulsa per se sufficit. Verùm enimuerò quod animaduersione adhuc dignissimum fore existimo, est (praesertim cùm inter tertiam, &quartam costan facta fuerit sectio) vt metaphrenon, quod ibi maximè propinquum est, lancinare caueas, vel clysteriis fistula vltra modum imposita, vel lotione vi impulsa: quapropter tu tius, imò etiam vtilius erit, clysteris fistulam non vltra pleuram immittere, &lenissimè quantum poteris, lotionem infundere. Ab iis osculum apertum conseruetur clauo, ex filaminibus, vel panno leui lineo confecto, qui nec longus multùm sit, ne septum transuersum ized by Google Dig uersum tangat: nec durus, nec crassus valde, ne vi immissus dolorem faciat. Hunc autem oui albo prima die imbuere poteris, &circunstantes partes vnguento ex oui albo ro saceo &bolo armena duobus tribúsve sequentibus diebus, illiniatur clauus vnguento ex terebinthina, oui luteo, &croci parum, confecto, mox melle simplici, vel rosaceo, si magis velis: quibus (si libeat exsiccare aliquantulum magis) iridis puluerem, vel aristolochiam, vel similium aliquid adiici poterunt, pro cataplasmate conferentissima erunt ex chalcitide dictum emplastrum, vel quod ex oxeleo, &argenti spuma paratur.