Latin
PETTORVM
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 11
Unproofread scanNot analysed yet
Certè neque Aristoteli, neque Auerroi, neque Galenos neque alicui sapientum authorum, neque rationi, minusque sensui arridet haec sententia, imò feruentissimam feruentissimae, si addamus, totam miscellam feruentissimam dicimus. Sic si calidum in quarto calido in quarto addas, in quarto calida erit miscella. &omnino frigidam aequis portionibus feruentissimae si addideris, quis medium ex his conflari negabit, quod temperatum dicitur? Et feruentissimae si decuplum mediocriter calidae admiscueris, hanc aliquantulum reddes magis calidam, illam verò minus. Quomodo igiturfatendum erit, puluerem hunc attingere quartum caliditatis gradum, si par tium nulla ipsius illuc accedit, neque nouam aliquam formam ab ea, quae misti est, acquis sierit: Sed detur quòd illuc attingat, neque ex hoc deducet venenum fore: ferrum nanque candens, flamma, viuacesque carbones, piper, piretrum, &similia venenum diceremus. Sunt quidem venena omnia in se lethifera, non hercle vice versa, quicquid lethiferum, illud &venenum est.