Latin
PETTORVM
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 10
Unproofread scanNot analysed yet
Quare scrutandum erit, quisnam in hoc negotio melius sen serit. Nam errantium alius ex falsis falsum, &alius ex falsis aliquid veri condidit, inter quos Alphonsum Ferrium, &loannem de vigo in medium ducimus. Hic principiis falsis vtitur, cùm puluerem, ac eius medio vulnus illatum venenosum dicat, ac vstum: curas ve rò quodammodo principiis suis contrarias, vt facilè iudicare poterit quisquis cum iudicio eius scripta legerit. Alphonsus &falsum concludit, &falsa posuit principia, sibi ipsi Alphonsi saepius contraria dicens. Puluerem enim, &ratio. glandem ab eo proiectam, venenosam esse, ex consequenti &vulnus: ostendit autem id „(refert) eius compositio, constans ex sulphu"ris parte vna, nitri partibus decem, carbonis parte parte vna, sulphur ad quartum caliditatis gradum accedens, nitrum ad finem secundi, ex quibus constat totum compositum, quarto: caliditatis gradu detineri. Haec Alphonsus. ee Quis (quaeso) iudicij tantum expers erit, qui dicat decem partibus aquae mediocriter calidae, vnicam binasve feruentis, si addideris, to tam miscellam feruentissimam reddi?