Latin
SCLOPETTORVM
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 139
Unproofread scanNot analysed yet
Sed virtuti hîc primùm attendere oportet: nam in iis facilè dissoluitur, tum propter dolorem, tum propter euacuationem multam sangui nis, spirituumque. Quare per horulam ab opere, praeter rationem non erit, infusum panem in vino paucifero dare. Nec est tentandum opus stomacho existente famelico: statim enim molesta syncopi praehendi solent: nec eo repleto, ne cibus propter agitationem corrumpatur, vel in venas mesaraicas omni no incoctus trahatur. Transeamus nunc ad medicamentorum formas explanandas, quę tam pro praeseruatione, quàm pro curatione nobis cum prospero successu, frequenti vsui fuere, à debilioribus incipientes, ac omnia breuiter suo ordine disponentes. Putr Google Putridam carnem remouentia. CArnem contusam ad putrefactionem Caccelerant, quae facilè corrumpuntur, vel quae calida, &humida facultate pollent, vt oui luteum, oleum tum commune, tum amygdalarum, &quod ex semine lini, vel foenigraeci, vel similium fit, praeter haec butyrum, &recens &vetustum, sed hoc magis, verùm propter eius calorem recens magis laudamus.