Latin
SCLOPETTORVM
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 140
Unproofread scanNot analysed yet
Axungia porci, medullae crurium vitulorum, boum, porcorum, &quae eadem facultate vigent. Verùm ad separationem illam magis vrgent, quae colliquant, exsiccantque, quale praecipitatum, quod omnibus sui generis praefero, alumen, aeris viride, chalcanthum, sandaracha, sublimatum, &quae ex iis fiunt medicamenta. Verùm ho rum nullum apponendum esse per se consulo: dolorem nanque excitant plurimum, pręcipitato omisso: nam ipsum inter haec minimè dolorem affert: sed &ipsum cum butyro miscemus. Si verò hoc praesto non sit, viride aes vstum vel purum cum butyro miscemus, vel chalcanthum, vel sublimatum. Sed haec fortiora non vsui sunt conferenda, nisi vbi magna fuerit corruptela, quae nec sola vi Naturae, nec ope debilium medicamentorum separari nequit. In iis &aegyptiacum dictum vnguentum ponimus, quod ex aceti partibus septem, floris aeris partibus quinque, mellis partibus quatuordecim constat: cui quandoque alumen, &sublimatum immiscemus, vt fortius reddamus. Abstergentia, &carnem generantia. Bstergunt succus myriophylli, verbaAsci, apij, rosarum, plantaginis, chelido nij, terebinthina, terebinthus, vinum, hepsema, mel.