Latin
PETTORVM
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 19
Unproofread scanNot analysed yet
Non quidem, sed remittuntur, obtundunturque misti partium potentiae adinuicem, si inter se diuersae, contrariae ve fuerint (vt suprà diximus,) mistis autem contingit, inter se ęqualiter, proportionalitérve agere, vel pati, ita quòd aliqua media qualitas; vel inaequalis inter aequales, vel inaequales contrarietates proueniat. Praetereà &sensui, compertissimum est, si in vulneribus, vel casu, vel consilio mo destè apponatur, non modò more veneni con ficere, sed medicamenti facultate exsiccare, abstergeréque (vt idem etiam attestatur Alphonsus. )Si igitur ratione mistionis per se non probetur Alphonsi, aliorumque eandem opinionem sequentium intentio, relinquitur vt haec transmutationi (vt Alphonsus, qui illam fulguri comparat) adscribatur: verùm neque hanc illud pręstare posse asserimus. Nam quum causata eodem modo necessitatis consequantur suas causas in rebus generalibus, ac in rebus aeternis, grauioribus igitur mediusfidius symptomatis cruciarentur eadem flamma vsti, quàm qui aliis ignibus, vel quàm qui vulnera vi eiusdem pulueris suscipiunt: quantò vtique valentior est agens &actio, &quae ad ea sequuntur, tantò valentiora esse debent in eodem passo.