Latin
PETTORVM
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 20
Unproofread scanNot analysed yet
Vir fortis vno ac minimo digito centum si leuet è solo libras, quid obstat, quò ducentas non leuet, si tota manu, maiore vi ac diligentia fiat. Membri igitur affecti tumiditas, inflammatio, corruptio, aliâque similia symptomata, venena comitan tia, flamma huiusmodi pulueris vstos (si venenosa est,) vehementiùs cur non affligunt? Sensus enim omnium demonstrationum po tissima sententiae rationibusque nostris quantum faueant, patêre satis existimo iis, qui in arte medica non mediocriter sunt versati. Id nempe perpetuò obseruaui, cùm in bello innumeros, vel tota facie, vel manibus, vel cru ribus, alios simul cum iis, &ventre, vel tergo re vstos conspexi, quos nihil immitius vrgebat his, quos alia flamma flagrauerat, data affectus paritate. Sed de his vsque superque quàm satis est dixisse videbor, quum planum fecero, quid &Alphonsum ac reliquos eandem opinionem sequentes à veritate declinare fecerit. Decepti, me hercule, sunt non signum pro signo accipientes, ac qui debili visu, vel longo interuallo intuentur, asserunt ignem alicubi existere, vapores pro signo ostenden tes, quos fumum esse crediderunt. Similíque modo Alphonsus, ac alij nonnulli gangręnam cùm viderint paulò frequentiùs homines sclo pettis vulneratos afficere tanquam affectum magis compositum, quàm qui mucrone, vel spiculis, in hanc statim sententiam lapsi sunt, non cernentes gangraenam, &reliquorum armorum vulnera: luxationes, contusiones, simplices fracturas, compositásque sequi, &per se quandoque excitari, per se dico, si nullam habeat extrinsecam causam.