Latin
PETTORVM
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 21
Unproofread scanNot analysed yet
Ac saepissimè vulneratos sclopettorum glande non inuadere: quod vtique non fieret, si venenosum esset. Nam à causis, quarum natura est eadem, &non differunt, nisi secundum magis &minus, non sequitur nisi vna natura diuersa secundum magis &minus, sic vt causae diuersae in quantitate causata habeat diuersa in quantitate. Semper igitur aliquod illius veneni vestigium prae se ferret vulnus, mitiùs, vehementiúsve, secundum causae efficientis potentiam. Verùm hîc non sic se res habet: innumeros enim curaui, cùm chirurgiam ma nibus propriis exercerem, ac iis plures (postquàm alias medicinae partes factitare coepi) curare iussi non aliter ac vulnera contusa, nullo habito ad aliquod veneni genus respectu, &quidem vt plurimum foelicissimo cum successu. Non aliter etiam à praedicto modo errant (hallucinatione scilicet) vulnus hoc asserentes esse vstum, quum tantum tepeat glans; aut calore haec non multo teporem excedat, dum vulnus infertur.