Latin
Cap. 1
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 33
Unproofread scanNot analysed yet
Nam propter huius cognitionis defectum, saepius errant chirurgi, videntes ferè perpetuò parti affectae, vel tumorem, vel hunc cum leuissisima supercalefactione: quare metu compun cti, cataplasmatibus, vnctionibus, ac variis aliis non remediis partem opprimentes in deteriorem gradum aegrum deducunt. Quum igi tur corpore temperato videris partem affectam tumore quodam humili, molli, cum le uissimo, vel nullo rubore, vel dolore, &quae excrescentiam non suscipiant primis diebus, in quibus magis viget morbi vis, vulnúsque nullum cruditatis signum ostendit, scito tem periem partis non esse à sua natura transmutatam, sic vt per se ipsam humorem facientem tumorem, vel leuem inflammationem, vel paruum dolorem excitantem non bene concoquat, ac excernat, tum per insensibilem transpirationem, tum per sudorem, ac per proprium vulnus. Conseruabimus igitur, si aegrum, ac affectam partem ab omni excessu tueamur, vulnerique conuenientia remedia Dog suo tempore applicemus, vt posteà diffusius narrabimus. De cognoscenda temperie partis transmutata, &curatione eius. Cap. 6. Vm verò tumorem suscipere vigorem Qvideris, vel dolorem, vel inflammationem, vel aliud quodpiam symptoma infestum, sine vlceris decenti concoctione, vel singula per se, vel aliqua, vel omnia coniuncta, scito naturam partis oppressam, &in trans mutationis viam tendere, nisi iam sit, quae ab arte celerem opem postulet: hanc enim curabimus, in proprioque statu reducemus, contrariorum sanè rationabili, oportunaque administratione, alterando, reuellendo, deriuando, ac dissoluendo.