Latin
Cap. 1
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 34
Unproofread scanNot analysed yet
Alterare intelligo, cùm intemperiei siue ea cum materia sit, quae saepe apparet, siue sine ea, (licet rarò haec in hoc affectu contingat) contrariis remediis applicitis oppugnamus, vt caliditati cum siccitate, frigidis humidisque medicamentis, resistimus, puta aqua simplici lactucae, &similium succo: frigiditati verò cum siccitate, calidis, &humidis praestamus auxilium, vt oleo sim plici chamaemelitę, amygdalino, anethino le uioribus frictionibus, fomentis ex aqua tepida, vel calida, &similibus, eò vsque his remediis prosequendum est, donec constiterit intemperies, si ea sola sit: sed cùm haec rarò eueniat, isthaec pauca sufficiant. Si verò cùm materia fuerint, reprimendo, reuellendo, vel deriuando alterare tentabimus, vel dissoluendo, vt indicabit affectus, Et haec quando, quibus, &quomodo ratione efficies, propria capita declarabunt.