Latin
Cap. 9
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 39
Unproofread scanNot analysed yet
Et in hoc parcat mihi Alphonsus, si se grauiter errasse dixero, qui tandiu phlebotomiam. differre mandat, quod perniciosissimum quandoque est in hoc affectu, si Hippocratis, Galeníque dicta, ac rationem ipsam diligenter perpendamus, maléque pro tutela suae sententiae Ga leni dictum attulit, quòd scilicet non sit aliquis dierum respectus habendus in sanguine mittendo. Nam (pace sua) Galenus in libro de sanguinis missione, illa retulit, de phlebotomia sermonem faciens simpliciter, non ad aliud quicquam contractum, &nono Methodi, vbi eadem ferè verba recenset, dixit, in quantum ea expectaretur pro febris reme dio, quam tamen semper in principio magis laudat, inquiens: Optimum igitur factu est (quod „nos semper in re quaque facere vidisti) sta„tim non numero dierum, sed vni virium ro„ bori, in febribus eius generis attentum esse: „quippe quod si seruatum est, non solum sexto, „septimóve die, sed etiam sequentibus diebus „sanguis est mittendus, cuiusque faciendae occasio in febribus non similiter attendenda est, ac ea, quam in euacuatione, quae per pharma ciam sit, opperimur, quam recenset Hippocrates in primo Aphorismorum: in hac autem humorum, vasorumque praeparationem expectamus, in sanguinis missione non idem.