Latin
Cap. 9
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 40
Unproofread scanNot analysed yet
Dicit autem Galenus in febribus sanguinem mittendum esse: quod si vel propter medicorum inscitiam, vel aegrorum astantiúmve timiditatem praetermissum sit, non obstare nu merum dierum, quin adhuc sanguinem mittas, vel sexta sit, vel septima, vel alia quaeuis dies: melius tamen esse, si in principio mittatur. Praestitisset igitur mediusfidius, vt cum Hippocrate, Galeno, rationeque ipsa dixisset Alphonsus, in omni vulnere magno, vel fractura, vel contusione vehementi, conferre à principio phlebotomiam, vel pharmaciam, vel vtrunque, vel aliquid, quod horum vicem praestet. Ea vena secanda est, quae affectae parti directè opposita est: vt vulnere in capite existente, ex cephalica brachij eiusdem partis, si ea haberi non possit, ex media: ex basilica, si neque hanc inueneris. Quòd si &haec non pateat, ex reliquo brachio perquirito: in pedibus deinde, si ex his nulla manifestetur. Nec te perterreat Hippocratis dictum in libro de ossium natura, inquiens. Operam da e re oportet, vt quàm longissimè à locis, vbi dolores fieri solent, ac sanguis colligi, venam secemus.