Latin
Cap. 9
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 41
Unproofread scanNot analysed yet
Nam hic longissimè intelligit collatiuè ad partes, quae affectui sunt continuae. Nam solent plures homines dicere ab vrbe Roma Lutetias vsque, longissimum esse iter: verùm si ad Terramfloridam, aut (si mauis) ad Taprobanam insulam comparaueris, nónne illud breuissimum nuntiabimus? Quòd autem sic se res habeat, vt dixi, particulares, vniuersalésque Hippocratis curae nos ab ambiguitate eripient, Si verò dolor ad clauiculam per e tigerit, aut molesta sit, vel brachio, vel mammae, vel partibus septo transuerso superiori 6c bus, grauitas, internam cubiti venam secare ce expedit. Haec in secundo acutorum. Cuius exemplo Anaxioni lateris dolore prehensus Suspicor venam cubiti secauit, non pedis oppositi: hęc legendum, vraehenso. enim longissima pars erat. Et in libro de locis In homine, Angina (inquit) à sanguine fit, „quum is in venis, quae in collo sunt, compactus „fuerit: sic affectis, à venis, quae in brachis "sunt, sanguinem detrahes. In libro de morbis, „Rigor (ait) dolor, &febris per caput, maxi„ me ad aurem, &tempora, &sinciput, &ocu„ lorum regiones: haec cùm sic habuerit, pri„mùm sanguinem de capite mittito, vndecun„que tibi visum fuerit.