Latin
Cap. 9
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 47
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim in hoc casu expectanda est humorum praeparatio, vt in febribus fit. Nam vulnere affectus sano corpore (excepta parte laesa,) supponitur, in quo humorum concoctio, &viae ad exitum paratae facilè iudicantur. Conuenientius igitur in primis diebus administrandam esse remur. Quòd si post phleboto miam, vel pharmaciam sequatur inflammatio, ex humorum scilicet malitia, vel multitudine, vtranque vacuationem reiterare, (si conueniat,) non est pertimescendum. Extat autem quaedam Hippocratis propositio, quam medici quandoque contra meam sententiam recitare solent, dicens, Quicunque inflammationes in morborum principio medicamen to conatur soluere, nihil de eo detrahit, quod aceruatum est, atque inflammatum: quae verò partes sanae sunt, &morbo resistunt, si mul eliquant. Sed pace horum ostendam, hanc sententiam non esse meo praecepto contrariam, sed eandem, rationemque huic adstipu lari. Non enim pharmacia humorem facientem phlegmonem dissoluere intelligo, sed paratum ad fluxum retrahere.