Latin
Cap. 9
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 48
Unproofread scanNot analysed yet
Sic &Hippocrates, non hîc à pharmacia omnino abstinendum esse praecipit, sed monet, ne conemur inflammationem in parte aliqua existentem purgantibus medicamentis soluere: quoniam an tequam purgatione retrahas humorem fixum, phlegmonem facientem, dissoluantur primò partes, à quibus primitus fit attractio, necessum est, stomachus puta, venę mesaraicae, &quaecunque inter has, &affectam partem constitutae sunt: vnde qui iam fluxus est humor, &parti affixus, ab eadem dissoluendus, educendúsve est, vel ad vicinas deriuandus, non ad longinquas reuocandus. Quiverò ad fluxum paratus est, vel fluit, nunquam ad contraria incommodè retrahitur. Quòd autem (vt diximus) intelligi debeat Hippocratis litera, non aliter ac explanauimus, &eius litera in loco proprio intelligenti firmam fidem faciet: praetereà &quae in capite de phleboto mia recitaui, &reliquae curae ab eo scriptae nos certiores reddent, fidemque firmam facient. Scribit enim secundo de morbis, Si erysipelas in pulmone fiat, tussis habeat, &saliLegerem uam expuat multam, ac liquidam, &caetera. tusim, Subiungit, Hîc morbus maximè fit ex ebrievel tusses.