Latin
6
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 6
Unproofread scanNot analysed yet
dem oblecteris, atque philosophorum scriptis, vel mathematum cuiuscunque gene ris, siue politicorum, aut historiographoru, vel ijs omnibus, quae ad bellicam facultatem spectant scientijs, vtique tuo nomine tuoque acutißimo (vt vera fatear) ingenio dignis, circa quas sic apprime te exercitatum esse compertum est, vt formidet sagax quicuque miles, seu cohortis praefectus, siue archi tectus, vel quantuuis in regendis ciuitatibus instructus doctor, qui de ijs te praesente (Polemarce dignißime) sit verba facturus: plurimi tamen faciam, si hoc quandoque tantum apud te valere intellexero, vt vel paululùm beneuolam memoriam mei tibi deditißimi refricare poßit. Faxit Deus, vt diu, &foeliciter viuas. Vale. Beneuolo Lectori S. ON modò mitis humano generi Natu ra fuit, verumetiam (si dicere liceat) piusquam par esset muntfica. Nam cùm inter mortales pauci admodum contra pestiferae cupidinis stimulos niti ausint, sic illa pectora &mentes hominum inuasit, vt aequè ijs ac regina dominetur, imperéntque. Hinc fit, vt nemo sua sorte contentus viuat, sed alius alium iugiter opprimere nitatur. Quare moenia, castra, arces, innumeráque armorum genera quisque struere coepit.