Latin
7
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 7
Unproofread scanNot analysed yet
Ac multorum versuta mens hominum, vsque prona magis in res improbas, ac immanes atatem agere, quam in officiosas, ac honestas, se ipsam exercere, nouum altud, ac (inter caetera, quae hac aetate sint cognita) perniciosißimum armorum genus excogitauit, quod Sclopetrum appellatur, hoc (inquam) cum antiquis scriptoribus cornitum nondum fuerit, vel propterea quòd speciale esset de eorum vuinerum curatione scribere potuere, quod hercle diu imperiti chirurgis, &(quod magis molestum fuit) misoris patientibus, negotium faceßisse censendum est: quod erroris genus. facilè subterfugi poterat, si, qui ante aetatem nostram fuere medici, in scriptis Aristotelis. Hippocratis, &Galeni sapiùs insudassent, à quibus, &uos, &quoscunque artem medicam factitare delectabit, &dogmata decerpere, &curandorum omnium morborum methodum, &causarum inueniendarum modum perdiscere oportet, licet singula, quae nobis euenire possunt, uon enumerarint, vt qua ratione vulnus curandum sit, quod cornu bos intulit, &aliud, quod pede, quóque modo quod ab ebore, buxo, siue marmoreo lapide, aut (si malis) quod à quadrigae themone sunt offecta.