Latin
Cap. 9
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 64
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quod maximè monendum esse censeo, cum in hoc saepius peccent negli gentes chirurgi, est, ne sint claui, vel lychnia vltra modum crassa, vel longa, vel dura, vel aspera, pungunt longa, crassa extendunt, lacerant aspera, eóque magis, si dura sint. Parentur igitur ex mollissimo, subtilíque linteo, vel carpentatis pannis, vel gossipio retorto, quo dolores non excitent, &si membrorum ossa fracta fuerint, tunc membra situentur commodè, ne doleant, ac caeteris sibi continuis paulò altius, ne facilè ad illa hu mores fluant: nec multis, nec strictis ligamentis sunt liganda, sed paucis, &laxis, immobilia, quantum fieri potest, conseruentur.