Latin
Cap. 9
Leonardo Botallo, De curandis vulneribus sclopettorum 65
Unproofread scanNot analysed yet
Haec compendiosè de vulneris curatione, quae, vt foeliciùs succedat, prouisione vacet non oportet. In prima igitur cura, cooperto vulnere (nisi nuper sit à cibo) tundatur ex aduerso vena, &sanguinem copiosiùs educes, si è vulnere parum fluxerit: quòd si ex eo mul tus fuerit effusus, parum vel omnino nihil ab aliis partibus extrahere expediet, sed vice phlebotomiae vincula, frictiones, balnea, vel ventosae suppetent. Et si mali succi aeger occurrerit, à sanguinis missione, die puta im mediatè sequenti, corpus purgare conueniet, circunstantésque vulneri partes prima die repellentibus fulcire, oxyrrhodino puta, vel aceto &aqua, vel aqua, in qua incocta sint mali coria, baccae, vel folia myrti, galla, &similia, vel omphacium per se, vel cum aqua mistum: victus tenuissimus sit primis diebus, reliquis autem semper aliquid addendo, prout morbi magnitudo, virtutis robur, &patientis consuetudo indicabunt.